

Liber Job*
Caput 23: Versus 10
Ipse vero scit viam.Id est videre non valeo videntem me.Et probavit.Non elatus comparat se auro, sed sua humiliter considerat, quod licet omni justo. Et hoc est:Et proba me quasi aurum.Exustione enim tribulationis, et subtrahuntur vitia, et augentur merita.